monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, VI <<<     >>> VIII

Caput VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Revocatur igitur ad theologian civilem theologia fabulosa theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius est, quae colenda et observanda censetur; non sane pars incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab universo corpore aliena importune illi conexa atque suspensa sit, sed omnino consona et tamquam eiusdem corporis membrum convenientissime copulata.
2 Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum Iovem, imberbem Mercurium poetae habent, pontifices non habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, quam procedit ridendus in theatris?
3 Num Saturnus senex, Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint statuae delubrorum? Cur Forculus, qui foribus praeest, et Limentinus, qui limini, dii sunt masculi, atque inter hos Cardea femina est, quae cardinem servat? Nonne ista in rerum divinarum libris reperiuntur, quae graves poetae suis carminibus indigna duxerunt?
4 Numquid Diana theatrica portat arma et urbana simpliciter virgo est? Numquid scaenicus Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed haec honestiora sunt in comparatione turpiorum. Quid de ipso Iove senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt?
5 Nonne adtestati sunt Euhemero, qui omnes tales deos non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iovis, ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica sacra esse voluerunt?
6 Nam parasitos Iovis ad convivium eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse videretur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret hoc dixit; divinarum, non humanarum rerum libri hoc eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat.
7 Denique talibus vincitur et fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari humanis voluptatibus credidisse.
Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus atque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse vicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem victoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua voluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule victus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit.
8 At illa cum dormisset in templo, vidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuveni obvia fieret, apud illum esset inventura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam.
9 Ac sic abeunti cum primus iuvenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne divinae mercedi videretur ingrata, quod acceptissimum putavit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, atque illa non comparente inventum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse divinos.
10 Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a civilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum vero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, sed civilis theologiae, a tanto doctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes velut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem.
11 Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Iovi; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuvenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos vocant, infelicitate deploratur.
12 Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de diis figmenta poetarum ad theatrum videlicet pertinentia velut secernere nituntur a civili theologia, quam pertinere ad urbem volunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia?
13 Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudaverunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem?
14 Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi viderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter enervatos atque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari atque versari negare non possunt.
15 Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Novimus autem quae agantur in scaena, quo numquam vel in choro meretricum abscisus aut mollis intravit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab honestis agi debuerunt.
16 Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Augustinus > 7